The Approbation
NOS infrascripti, in alma Duacensi universitate Sacrae Theologiae Doctores & Professores, hanc Anglicanam Veteris Testamenti translationem, quam tres diversi eius nationis eruditissimi Theologi, non solum fidelem, sed propter diversa quae ei sunt adiuncta, valde utilem fidei Catholicae propagandae ac tuendae, & bonis moribus promovendis, sunt testati: quorum testimonia ipsorum syngraphis munita vidimus; cuius item Translationis, & Annotationum auctores nobis de fidei integritate, & eruditionis praestantia probe sunt noti: his rebus adducti & nixi, fructuose evulgari posse censuimus. Duaci. 8. Novembris. 1609.
GUILIELMUS ESTIUS Sacrae Theologiae Doctor, & in Academia Duacensi professor.
BARTHOLOMAEUS PETRUS Sacrae Theologiae Doctor, & in Universitate Duacensi professor.
GEORGIUS COLVENERIUS Sacrae Theologiae Doctor, & eiusdem in Academia Duacena Professor.
